8Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan de Ierusalem.
9Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat pater eius.
10In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione.
11Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam;
12egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
13Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini.
14Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.
15Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem
16et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.