13Dixit autem Eliseus ad regem Israel: " Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae ". Et ait illi rex Israel: "Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? ".
14Dixit autem Eliseus: " Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem;
15nunc autem adducite mihi psaltem ". Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini,
16et ait: " Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas.
17Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra.
18Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra,
19et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus ".