1Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius eius pro eo.
2Dixitque David: " Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam ". Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,