13Venit igitur nuntius ad David dicens: " Toto corde universus Israel sequitur Absalom ".
14Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: " Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii ".
15Dixeruntque servi regis ad eum: " In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus ".
16Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.
17Egressusque rex et omnis populus post eum steterunt ad ultimam domum.