21Et ait Ioab Aethiopi: " Vade et nuntia regi, quae vidisti ". Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit.
22Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: " Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem! ". Dixitque Ioab: " Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio ".
23Qui respondit: " Quidquid evenerit, curram ". Et ait ei: " Curre! ". Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem.
24David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum
25et exclamans indicavit regi. Dixitque rex: " Si solus est, bonus est nuntius in ore eius ". Properante autem illo et accedente propius,
26vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: " Apparet mihi homo currens solus ". Dixitque rex: " Et iste bonus est nuntius ".
27Speculator autem: " Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc ". Et ait rex: " Vir bonus est et nuntium portans bonum venit ".
28Clamans autem Achimaas dixit ad regem: " Pax! ". Et adorans regem pronus in terram ait: " Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem! ".
29Et ait rex: " Estne pax puero Absalom? ". Dixitque Achimaas: " Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit ".
30Ad quem rex: " Recede, ait, et sta illic ". Cumque ille recessisset et staret,
31apparuit Aethiops et veniens ait: " Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te ".
32Dixit autem rex ad Aethiopem: " Estne pax puero Absalom? ". Cui respondens Aethiops: " Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum! ".