17Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: " Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos;
18nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: "In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius" ".
19Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin.