31Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: " Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner ". Porro rex David sequebatur feretrum.
32Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus.
33Plangensque rex et lugens Abner ait: Numquid, ut mori solent insensati,mori debuit Abner?
34Manus tuae ligatae non erant,et pedes tui non erant compedibus aggravati;sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti ".Congeminansque omnis populus flevit super eum.
35Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: " Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam ".
36Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae fecit rex, bona erant in conspectu totius populi.
37Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner.
38Dixit quoque rex ad servos suos: " Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel?
39Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam ".