6Ingressi sunt ergo usque interiora domus et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt.
7Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum; sublatoque capite eius, abierunt per viam Arabae tota nocte.
8Et attulerunt caput Isbaal ad David in Hebron dixeruntque ad regem: " Ecce caput Isbaal filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius ".