4Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens:
5" Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum?
6Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio.
7Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
8Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,
9et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra.
10Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius
11et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.
12Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
13Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.
14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum.
15Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie tua;
16et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ".
17Secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David.