5Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos,
6qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo;
7pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus.
8Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.