34Aperiens autem Petrus os dixit: " In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
35sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
36Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.
37Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:
38Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.
40Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
41non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis;
42et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
43Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ".
44Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
45Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;
46audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:
47" Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ".
48Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.