22Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus,
23scribentes per manum eorum: " Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem!
24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras,
25placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo,
26hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
27Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem.
28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario:
29abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ".
30Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam;
31quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt.
33Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: " Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant ".
37Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;
38Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum.
39Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
40Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus;