12et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes.
13Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant.
14Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo.
15Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: " Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete "; et coegit nos.
16Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
17Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: " Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ".