19Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes;
20et producentes eos magistratibus dixerunt: " Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei,
21et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani ".
22Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi
23et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos;
24qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.