25Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant;
26subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.
27Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
28Clamavit autem Paulus magna voce dicens: " Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus ".
29Petitoque lumine, intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae;
30et producens eos foras ait: " Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ".
31At illi dixerunt: " Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua.
32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.
33Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo;
34cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.