35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: " Dimitte homines illos! ".
36Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: " Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ".
37Paulus autem dixit eis: " Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant ".
38Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent;
39et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem.
40Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.