1Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum.
2Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis
3adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: " Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis ".
4Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles non paucae.
5Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem; et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum.
6Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: " Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt,
7quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum ".
8Concitaverunt autem plebem et politarchas audientes haec;
9et accepto satis ab Iasone et a ceteris, dimiserunt eos.
10Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt.