24Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat
25nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia;
26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum,
27quaerere Deum, si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
28In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt:Ipsius enim et genus sumus".