30propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
32Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
34Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse:Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
35donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".
36Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ".