42Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus.
43Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.
44Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;
45et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;
46cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
47collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.