7In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
8Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati;
9sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus.
10Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: " Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ".
11Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.