1In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum.
2Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: " Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;
3considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;
4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus ".
5Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,
6quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
7Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.