48Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
49"Caelum mihi thronus est,terra autem scabellum pedum meorum.Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus,aut quis locus requietionis meae?
50Nonne manus mea fecit haec omnia?".
51Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos.
52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis,
53qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis ".