18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam
19dicens: " Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ".
20Petrus autem dixit ad eum: " Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!
21Non est tibi pars neque sors in verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui;
23in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ".
24Respondens autem Simon dixit: " Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis ".