26Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: " Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta ".
27Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem
28et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam.
29Dixit autem Spiritus Philippo: " Accede et adiunge te ad currum istum.
30Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: " Putasne intellegis, quae legis? ".
31Qui ait: " Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? ". Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum.
32Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus estet sicut agnus coram tondente se sine voce,sic non aperit os suum.
33In humilitate eius iudicium eius sublatum est.Generationem illius quis enarrabit?Quoniam tollitur de terra vita eius ".
34Respondens autem eunuchus Philippo dixit: " Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo? ".
35Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
36Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: " Ecce aqua; quid prohibet me baptizari? ".
38Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
39Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens.
40Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.