9Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum;
10cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: " Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna ".
11Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos.
12Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres.
13Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur.