17Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum.
18Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
19Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universis tales ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis.
20Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno eius.