19Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et benedixit Daniel Deo caeli
20et locutus Daniel ait: Sit nomen Dei benedictuma saeculo et usque in saeculum,quia sapientia et fortitudo eius sunt;
21et ipse mutat tempora et aetates,transfert atque constituit reges,dat sapientiam sapientibuset scientiam intellegentibus disciplinam:
22ipse revelat profunda et absconditaet novit in tenebris constituta,et lux cum eo inhabitat,
23Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo,quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihiet nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te,quia sermonem regis aperuisti nobis ".