15Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem et quaererem intellegentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri;
16et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit et ait: " Gabriel, fac intellegere istum visionem ".
17Et venit et stetit iuxta, ubi ego stabam; cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: "Intellege, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio ".
18Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram, et tetigit me et statuit me in gradu meo
19dixitque: " Ecce ego ostendam tibi, quae futura sint in novissimo maledictionis, quoniam in tempore erit finis.
20Aries, quem vidisti habere cornua, reges Medorum est atque Persarum;
21porro hircus caprarum rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
22Quod autem, fracto illo, surrexerunt quattuor pro eo, quattuor regna de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius.
23Et post regnum eorum, cum creverint iniquitate, consurget rex impudens facie et intellegens propositiones;
24et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum,
25et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur.
26Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est; tu ergo signa visionem, quia post dies multos erit ".