20Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei,
21adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini;
22et docuit me et locutus est mihi dixitque: "Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te, et intellegeres.
23Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego autem veni, ut indicarem, quia vir desideriorum es tu; ergo animadverte sermonem et intellege visionem.
24Septuaginta hebdomades decretae suntsuper populum tuum et super urbem sanctam tuam,ut consummetur praevaricatio,et finem accipiat peccatum,et deleatur iniquitas,et adducatur iustitia sempiterna,et impleatur visio et prophetes,et ungatur Sanctus sanctorum.
25Scito ergo et animadverte:ab exitu sermonisut iterum aedificetur Ierusalemusque ad christum ducem,hebdomades septem.Et hebdomades sexaginta duae erunt;et rursum aedificabitur platea et muriin angustia temporum.
26Et post hebdomades sexaginta duasoccidetur christus;et nihil erit ei.Et civitatem et sanctuarium dissipabitpopulus ducis venturi,et finis eius vastitas,et usque ad finem bellistatuta desolatio.
27Confirmabit autem pactum multishebdomade una;et in dimidio hebdomadideficiet hostia et sacrificium,et erit super alam abominationis vastator,et usquedum consummatio et decretumeffundantur super vastatorem ".