29Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum,
30cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et requiras caeremonias earum dicens: "Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam".
31Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne.