26Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens:
27Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram;
28alimenta pretio vende mihi, ut vescar, aquam pecunia tribue mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas transitum,
29sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
30Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die.
31Dixitque Dominus ad me: "Ecce coepi tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!".
32Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iasa,
33et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.
34Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem,
35absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et spoliis urbium, quas cepimus.
36Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,
37absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.