3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,
4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem,ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
5qui praedestinavit nos in adoptionem filiorumper Iesum Christum in ipsum,secundum beneplacitum voluntatis suae,
6in laudem gloriae gratiae suae,in qua gratificavit nos in Dilecto,
7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius,remissionem peccatorum,secundum divitias gratiae eius,
8quam superabundare fecit in nobisin omni sapientia et prudentia,
9notum faciens nobis mysterium voluntatis suae,secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
10in dispensationem plenitudinis temporum:recapitulare omnia in Christo,quae in caelis et quae in terra, in ipso;