25Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,
26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,
27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;
29nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,
30quia membra sumus corporis eius.
31Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
32Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!