21Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: " Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha.
22Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.
23Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.
24Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.
25Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas;
26et, cum dixerint vobis filii vestri: "Quae est ista religio?",
27dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans" ". Incurvatusque populus adoravit;