4stante procul sorore eius et considerante eventum rei.
5Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam
6aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: " De infantibus Hebraeorum est hic ".
7Cui soror pueri: " Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum? ".
8Respondit: " Vade ". Perrexit puella et vocavit matrem infantis.