18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,
19cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.
20Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,
21quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi.
22Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.