5At ille: " Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est ".
6Et ait: " Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ". Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum.
7Cui ait Dominus: " Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum.
8Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei.
9Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur;
10sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto ".