Êxodo 35
1Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: " Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:
2sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.
3Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ".
4Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: " Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens:
5"Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,
6hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
7et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae
8et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,