1Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2" Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon et propheta de eis
3et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei.Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: "Euge!" super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem,
4idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt castra sua in te et ponent in te tentoria sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
5Daboque Rabba in pascua camelorum et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus.
6Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israel,
7idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus.