4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis:
5circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,
6secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
7Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.
8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam