24Dixit quoque Deus: " Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas ". Factumque est ita.
25Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
26Et ait Deus: " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra ".
27Et creavit Deus hominem ad imaginem suam;ad imaginem Dei creavit illum;masculum et feminam creavit eos.
28Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: " Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram ".
29Dixitque Deus: " Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam
30et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum ". Et factum est ita.
31Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.