8Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra
9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: " Quasi Nemrod robustus venator coram Domino ".
10Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.
11De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,
12Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.