18Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu.
19Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias.
20Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch.
21Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias.
22Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor.
23Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias.
24Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare.
25Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias.
26Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran.