1Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua et de cognatione tuaet de domo patris tuiin terram, quam monstrabo tibi.
2Faciamque te in gentem magnamet benedicam tibiet magnificabo nomen tuum,erisque in benedictionem.
3Benedicam benedicentibus tibiet maledicentibus tibi maledicam,atque in te benedicenturuniversae cognationes terrae! ".
4Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.
5Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.