17Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis.
18At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
19benedixit ei et ait: Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram
20et benedictus Deus excelsus,qui tradidit hostes tuos in manus tuas ".Et dedit ei decimas ex omnibus.