18Dixitque ad Deum: " Utinam Ismael vivat coram te ".
19Et ait Deus: " Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
20Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero ".