15Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: " Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis ".
16Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
17Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: " Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas ".
18Dixitque Lot ad eos: " Non, quaeso, Domine.
19Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar.
20Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea ".
21Dixitque ad eum: " Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es.
22Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc ". Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
23Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
25et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia.
26Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.