8Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.
9Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
10Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.
11Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum;
12et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus.
13Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae.
14Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
15Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum;