8Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
9Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10" Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac ".
11Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
12Cui dixit Deus: " Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est ".
14Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
15Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum
16et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: " Non videbo morientem puerum ". Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
17Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: " Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
18Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum ".
19Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
20Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
21Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.